AQUA Separationis

AQUA Separationis
AQUA Separationis
apud Hebraeos, dicebatur Aqua cinere vaccae rufae respersa, quâ polluti e morticino purificatio, quae prae
coeteris omnibus singulatis erat, peragebatur, Numer. c. 19. v. 19 Nempe vacca haec tota rufa erat, quam qui comburebat princeps Sacerdotum (secundus a Pontifice) per septem dies eum in finem separabatur ab uxore. Comburebatur autem, e Templo educta, in monte Olivarum, et sangui eius aspergebatur. Aquae vero illius respersae cineres servabantur, ut purgandae im munditiei ex contrectatô cadavere contractae inservirent. Ad quem ritum David allusit Psalm. 51. v. 9. Expiabis me byssopô et purus ero: lavabis me et prae nive albescam. Et Paulus 1. Cor. c. 15. v. 29. ubi de Baptismo ὑπὲρ νεκρῶν, h. e. corum, qui purificati a pollutione mortis, in Sanctuatium redibant. Burmannus, de Munditie et Immunditie legali.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MORTICINUM — inquinandi maximâ vi praeditum. Unde cum Israelitae olim, per omnem aetatem, in omnistatu, ab ipsis incunabulis, immunditiei multifariae essent obnoxii; a mortetamen quae proficiscebatur contaminatio, reliquas omnes ferme superabat. Eratautem ea… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CINERES — I. CINERES apud Gentes, quae mortuos cremabant, in urnis. ollis, caccabis, urceis, ampullis, amphoris, cupis, orcis et aliis huiuscemodi vasculis, asservari solebant, uti hîc passim videre est, ubi de Cadaverum cura, Defunctus etc. Et quidem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MUNDITIES Ceremonialis — varia in Vet Testam. a Deo fuit requisita. Praeter amictus enim et edulia, quae certis limitibus circumscripsit, cautum etiam voluit Deus populo suo, de Munditie; ut ita omni ex parte eos ornaret amplissime. Erat autem omnis immundities, pro… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HYSSOPI fasciculus — quâ aspergantur aedium postes et superliminaria, in agni sanguine tingi iubentur Exod. c. 12. v. 7. Ita Lev. c. 14. v. 6. et 7. ex cedro, coccino et hyssopo fit aspergillum, quo in aquam, et immolati pasleris sanguinem immerso, leprosus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BALNEAE — Romae plurimae fuerunt, cum privatae, in locis diversis, tum publicae in singulis regionidus, haeque vel aestivales, vel hiemales: Sidonius Apoll. Carm. 22. v. 179. Porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones, Hinc calor innocuus thermis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PURIFICATIONES et PIACULA — quibus in Veteri Testam. expurgarisolebant immunditiae et violata ceremoniarum religio expiari, fiebant tum in Sacrificiis, tum in Lotionibus et Aspersionibus, Hebr. c. 9. v. 13. Et quidem Sacrificium Puerperae describitur Levit. c. 12. v. 6. 7.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”